- PARAVEREDI
- PARAVEREDImaiores equi agminales, quorum usus in cursu publico, non quidem in viis publicis, sed in transversariis et militaribus, ut Veredorum in viis publicis; Ita Iac. Gothofredus ad l. 3. Cod. Theodos. de Cursu publ. Eorundem mentio occurrit in l. 6. 7. 15. 16. 59. 63. 64. eodem tit. et apud Senatorem non semel, ubi pro quibusvis equis publicis videntur usurpari: Paraveredorum ubvectiones exigere, l. 5. Ep. 39. Paraveredorum assiduitate fatigari, l. 11. Ep. 14. Paraveredorum praebitiol. 12. Ep. 15. Paraveredorum numerus adscriptus eôd. l. Ep. 18. paraveredos tollere, in Capitular. Caroli Calvi tit. 5. §. 6. exsolvere, in Edicto Pistensi Caroli Calvi c. 26. Paraveredis Presbyteros affligere, in Concilio Trosleiano A. C. 909. c. 6. etc. apud Car. du Fresne Glossar. Pro Paraveredo, legimus aliter Paraveredarius, Paraveredum, Parafredum etc. Cum autem cursus olim publicus duplex esset, velox et tardus, seu clavularius; ille rhedarum aut veredorum fuit, hic angariarum i. e. planstrorum seu carrorum, quae, oneribus ferendis destinata et speciebus publicis transvehendis, non multum celeriter ibant atque a bobus trahebantur. Unde cursum et angarias ponit ut diversa lex ultim. Cod. Theodos. de curios. In leg. 3. eiusdem Cod. de cursu publ. onerum mensura definita in rhedis, angariis et veredis: Ut nemo amplius rhedae, quam mille pondo, angariae quam mille quingenta, veredo quam triginta auderet imponere etc. Veredorum vero et Paraveredorum discursus in Insul. Sardinia amputavit Iulianus, angariis non sublatis, propter publicas species, quae ad diversos portus erant devehendae ut docet Salmas. ad Iul. Capitolin. in Antonino Pio. c. 12. Vide quoque supra aliquid, in voce Parafrenarius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.